1


Hanya kata sepatah dua patah, selintas tak perlu ditanggap hati. Sungguhpun tak berarti bukan berarti tak berisi. Penting atau tidak toh terlanjur tertulis,tak salah juga sedikit dinikmati.

..

Credo

Selasa, 12 Januari 2010

Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem, factórem cæli et terræ, visibílium ómnium et invisibílium;

Et in unum Dóminum Iesum Christum, Fílium Dei unigénitum, et ex Patre natum ante ómnia sæcula: Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero, génitum non factum, consubstantiálem Patri, per quem ómnia facta sunt; qui propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit de cælis; et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine et homo factus est; crucifíxus étiam pro nobis sub Póntio Piláto, passus et sepúltus est; et resurréxit tértia die secúndum Scriptúras; et ascéndit in cælum, sedet ad déxteram Patris; et íterum ventúrus est cum glória iudicáre vivos et mórtuos; cuius regni non erit finis;

Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem: qui ex Patre Filioque procédit; qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur; qui locútus est per Prophétas;

Et unam sanctam cathólicam et apostólicam Ecclésiam.

Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatorum; et expecto resurrectionem mortuorum et vitam ventúri sæculi. Amen.

0 komentar:

Posting Komentar